LATIN VIRGIL

    Cards (12)

    • Hinc via, Tartarei quae fert Acherontis ad undas.
    • Turbidus hic caeno vastaque voragine gurgesaestuat, atque omnem Cocyto eructat harenam.
    • Portitor has horrendus aquas et flumina servatterribili squalore Charon, cui plurima mentocanities inculta iacet; stant lumina flamma,sordidus ex umeris nodo dependet amictus.
    • Ipse ratem conto subigit, velisque ministrat,et ferruginea subvectat corpora cymba,iam senior, sed cruda deo viridisque senectus.
    • Stabant orantes primi transmittere cursum,tendebantque manus ripae ulterioris amore.
    • Navita sed tristis nunc hos nunc accipit illos,ast alios longe submotos arcet harena.
    • Aeneas, miratus enim motusque tumultu,"Dic" ait "O virgo, quid volt concursus ad amnem?Quidve petunt animae, vel quo discrimine ripashae linquunt, illae remis vada livida verrunt?"
    • Haec omnis, quam cernis, inops inhumataque turba est;portitor ille Charon; hi, quos vehit unda, sepulti.
    • Nec ripas datur horrendas et rauca fluentatransportare prius quam sedibus ossa quierunt.
    • Centum errant annos volitantque haec litora circum;tum demum admissi stagna exoptata revisunt."
    • Constitit Anchisa satus et vestigia pressit,multa putans, sortemque animo miseratus iniquam.
    • Cernit ibi maestos et mortis honore carentesLeucaspim et Lyciae ductorem classis Oronten,quos, simul ab Troia ventosa per aequora vectos,obruit Auster, aqua involvens navemque virosque.